monumenta.ch > Petrus Lombardus > sectio 89

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 1, p3, p10, 89
Vel ita, ab illo loco, nam si, ubi dicit gloriam evacuari suam si pro sumptibus quibus sustentetur praedicet, quod utique videretur si non abstineret, ubi expediret: [Ambrosius] Quasi dicat: Vere evacuaretur gloria mea; nam si evangelizavero, ut ita haec fiant in me, id est si ideo evangelizavero ut ad illa perveniam, et finem Evangelii in cibo, et potu, et vestitu collocavero, non est mihi gloria, apud Deum: Quare non est gloria si ita evangelizavero? Quia tunc esset pro necessitate.